A Letter written by the Right Reverend Dr. FRANCIS ATTERBURY, late Lord Bishop of Rochester, to M. ROLLIN, in commendation of this Work. Reverende atque Eruditissime Vir, Cum, monente amico quodam, qui juxta ædes tuas habitat, scirem te Parisios revertisse; statui salutatum te ire, ut primùm per valetudinem liceret. Id officii, ex pedum infirmitate aliquandiu dilatum, cùm tandem me impleturum sperarem, frustrà fui; domi non eras. Restat, ut quod coràm exequi non potui, scriptis saltem literis præstem; tibique ob ea omnia, quibus à te auctus sum, beneficia, grates agam, quas habeo certè, et semper habiturus sum, maxim.